

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 28
Post haec verba.Alii qui sex dies tantum numerant post sex aetates saeculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex saeculi aetates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quae interim in alia vita geritur, octava aetate resurgemus.Assumpsit Petrum.Tres tantum dicit, quiamulti vocati, pauci electi[Matth. 20.], et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, aeterna merentur visione laetari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse caeteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, praepositi sive conjugati, per Jacobum poenitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.